PETRI ABAELARDI EPISTULAE

Petri Abaelardi Epistulae-Free PDF

  • Date:20 Nov 2019
  • Views:166
  • Downloads:0
  • Pages:114
  • Size:817.45 KB

Share Pdf : Petri Abaelardi Epistulae

Download and Preview : Petri Abaelardi Epistulae


Report CopyRight/DMCA Form For : Petri Abaelardi Epistulae


Transcription:

his armis alia commutaui et tropheis bellorum conflictus praetuli disputationum Proinde diuersas disputando. perambulans prouincias ubicumque huius artis uigere studium audieram peripateticorum aemulator factus sum . DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLIELMI IN EUM, Perueni tandem Parisius ubi iam maxime disciplina haec florere consueuerat ad Guillelmum scilicet. Campellensem praeceptorem meum in hoc tunc magisterio re et fama praecipuum cum quo aliquantulum moratus . primo ei acceptus postmodum grauissimus exstiti cum nonnullas scilicet eius sententias refellere conarer et ratiocinari. contra eum saepius aggrederer et nonnumquam superior in disputanto uiderer Quod quidem et ipsi qui inter. conscholares nostros praecipui habebantur tanto maiori sustinebant indignatione quanto posterior habebar aetatis et. studii tempore Hinc calamitatum mearum quae nunc usque perseuerant ceperunt exordia et quo amplius fama. extendebatur nostra aliena in me succensa est inuidia . Factum tandem est ut supra uires aetatis de ingenio meo praesumens ad scholarum regimen adolescentulus. aspirarem et locum in quo id agerem prouiderem insigne uidelicet tunc temporis Meliduni castrum et sedem regiam . Praesensit hoc praedictus magister meus et quo longius posset scholas nostras a se remouere conatus quibus potuit. modis latenter machinatus est ut priusquam a suis recederem scholis nostrarum praeparationem scholarum praepediret. et prouisum mihi locum auferret Sed quoniam de potentibus terrae nonnullos ibidem habebat emulos fretus eorum. auxilio uoti mei compos exstiti et plurimorum mihi assensum ipsius inuidia manifesta conquisiuit . Ab hoc autem scholarum nostrarum tirocinio ita in arte dialetica nomen meum dilatari cepit ut non solum. condiscipulorum meorum uerum etiam ipsius magistri fama contracta paulatim exstingueretur Hinc factum est ut de. me amplius ipse praesumens ad castrum Corbolii quod Parisiae urbi uicinius est quamtotius scholas nostras. transferrem ut inde uidelicet crebriores disputationis assultus nostra daret importunitas . Non multo autem interiecto tempore ex immoderata studii afflictione correptus infirmitate coactus sum. repatriare et per annos aliquot a Francia remotus quaerebar ardentius ab his quos dialetica sollicitabat doctrina . Elapsis autem paucis annis cum ex infirmitate iamdudum conualuissem praeceptor meus ille Guillelmus. Parisiacensis archidiaconus habitu pristino commutato ad regularium clericorum ordinem se conuertit ea ut referebant. intentione ut quo religiosior crederetur ad maioris praelationis gradum promoueretur sicut in proximo contigit eo. Catalaunensi episcopo facto Nec tamen hic suae conuersionis habitus aut ab urbe Parisius aut a consueto philosophiae. studio reuocauit sed in ipso quoque monasterio ad quod se causa religionis contulerat statim more solito publicas. exercuit scholas Tum ego ad eum reuersus ut ab ipso rhetoricam audirem inter caetera disputationum nostrarum. conamina antiquam eius de uniuersalibus sententiam patentissimis argumentorum rationibus ipsum commutare immo. destruere compuli , Erat autem in ea sententia de communitate uniuersalium ut eamdem essentialiter rem totam simul singulis suis. inesse astrueret indiuiduis quorum quidem nulla esset in essentia diuersitas sed sola multitudine accidentium uarietas . Sic autem istam tunc suam correxit sententiam ut deinceps rem eamdem non essentialiter sed indifferenter diceret Et. quoniam de uniuersalibus in hoc ipso praecipua semper est apud dialeticos quaestio ac tanta ut eam Porphyrius quoque. in Isagogis suis cum de uniuersalibus scriberet definire non praesumeret dicens . Altissimum enim est huiusmodi negotium , Cum hanc ille correxerit immo coactus dimiserit sententiam in tantam lectio eius deuoluta est negligentiam ut. iam ad caetera dialecticae uix admitteretur quasi in hac scilicet de uniuersalibus sententia tota huius artis consisteret. Hinc tantum roboris et auctoritatis nostra suscepit disciplina ut hii qui antea uehementius magistro illi nostro. adhaerebant et maxime nostram infestabant doctrinam ad nostras conuolarent scholas et ipse qui in scholis Parisiacae. sedis magistro successerat nostro locum mihi suum offerret ut ibidem cum caeteris nostro se traderet magisterio ubi. antea suus ille et noster magister floruerat Paucis itaque diebus ibi me dialecticae studium regente quanta inuidia. tabescere quanto dolore aestuare ceperit magister noster non est facile exprimere nec conceptae miseriae aestum diu. sustinens callide aggressus est me tunc etiam remouere Et quia in me quid aperte ageret non habebat ei scholas. auferre molitus est pessimis obiectis criminibus qui mihi suum concesserat magisterium alio quodam aemulo meo ad. officium eius substituto , Tunc ego Melidunum reuersus scholas ibi nostras sicut antea constitui et quanto manifestius eius me. persequebatur inuidia tanto mihi auctoritatis amplius conferebat iuxta illud poeticum . Summa petit liuor perflant altissima uenti , Non multo autem post cum ille intelligeret omnes fere discretos de religione eius plurimum hesitare et de.
conuersione ipsius uehementer susurrare quod uidelicet minime a ciuitate recessisset transtulit se et conuenticulum. fratrum cum scholis suis ad uillam quandam ab urbe remotam Statimque ego Meliduno Parisius redii pacem ab illo. ulterius sperans Sed quia ut diximus locum nostrum ab aemulo nostro fecerat occupari extra ciuitatem in monte. Sanctae Genoueuae scholarum nostrarum castra posui quasi eum obsessurus qui locum occupauerat nostrum Quo. audito magister noster statim ad urbem impudenter rediens scholas quas tunc habere poterat et conuenticulum fratrum. ad pristinum reduxit monasterium quasi militem suum quem dimiserat ab obsidione nostra liberaturus Verum cum illi. prodesse intenderet maxime nocuit Ille quippe antea aliquos habebat qualescumque discipulos maxime propter. lectionem Prisciani in qua plurimum ualere credebatur . Postquam autem magister aduenit omnes penitus amisit et sic a regimine scholarum cessare compulsus est . Nec post multum tempus quasi iam ulterius de mundana desperans gloria ipse quoque ad monasticam comuersus est. uitam Post reditum uero magistri nostri ad urbem quos conflictus disputationum scholares nostri tam cum ipso quam. cum discipulis eius habuerint et quos fortuna euentus in his bellis dederit nostris immo mihi ipsi in eis te quoque res. ipsa dudum edocuit Illud uero Aiacis ut temperantius loquar audacter proferam . Si quaeritis huius Fortunam pugnae Non sum superatus ab illo . Quod si ego taceam res ipsa clamat et ipsius rei finis indicat . Dum uero haec agerentur carissima mihi mater mea Lucia repatriare me compulit quae uidelicet post. conuersionem Berengarii patris mei ad professionem monasticam idem facere disponebat Quo completo reuersus sum. in Franciam maxime ut de diuinitate addiscerem quando iam saepefatus magister noster Guillelmus in episcopatu. Catalaunensi pollebat In hac autem lectione magister eius Anselmus Laudunensis maximam ex antiquitate auctoritatem. tunc tenebat , QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM. Accessi igitur ad hunc senem cui magis longaeuus usus quam ingenium uel memoria nomen comparauerat Ad. quem si quis de aliqua quaestione pulsandum accederet incertus redibat incertior Mirabilis quidem in oculis erat. auscultantium sed nullus in conspectu quaestionantium . Verborum usum habebat mirabilem sed sensum contemptibilem et ratione uacuum Cum ignem accenderet . domum suam fumo implebat non luce illustrabat Arbor eius tota in foliis aspicientibus a longe conspicua uidebatur . sed propinquantibus et diligentius intuentibus infructuosa reperiebatur Ad hanc itaque cum accessissem ut fructum. inde colligerem deprehendi illam esse ficulneam cui maledixit Dominus seu illam ueterem quaercum cui Pompeium. Lucanus comparat dicens , Stat magni nominis umbra Qualis frugifero quercus sublimis in agro etc . Hoc igitur comperto non multis diebus in umbra eius ociosus iacui paulatim uero me iam rarius et rarius ad. lectiones eius accedente quidam tunc inter discipulos eius eminentes grauiter id ferebant quasi tanti magistri. contemptor fierem Proinde illum quoque aduersum me latenter commouentes prauis suggestionibus ei me inuidiosum. fecerunt Accidit autem quadam die ut post aliquas sententiarum collationes nos scholares inuicem iocaremur Ubi cum. me quidam animo intemptantis interrogasset quid mihi de diuinorum lectione librorum uideretur qui nondum nisi in. philosophicis studueram respondi saluberrimum quidem huius lectionis esse studium ubi salus animae cognoscitur . sed me uehementer mirari quod his qui litterari sunt ad expositiones sanctorum intelligendas ipsa eorum scripta uel. glossae non sufficiunt ut alio scilicet non egeant magisterio Irridentes plurimi qui aderant an hoc ego possem et. aggredi praesumerem requisierunt Respondi me id si uellent experiri paratum esse Tunc inclamantes et amplius. irridentes , Certe inquiunt et nos assentimus Quaeratur itaque et tradatur uobis expositor alicuius inusitate scripture et. probemus quod uos promittitis , Et consenserunt omnes in obscurissima Ezechielis prophetia Assumpto itaque expositore statim in crastino. eos ad lectionem inuitaui Qui inuito mihi consilium dantes dicebant ad rem tantam non esse properandum sed diutius. in expositione rimanda et firmanda mihi hanc inexperto uigilandum Indignatus autem respondi non esse meae. consuetudinis per usum proficere sed per ingenium atque adieci uel me penitus desiturum esse uel eos pro arbitrio. meo ad lectionem accedere non differre Et primae quidem lectioni nostrae pauci tunc interfuere quod ridiculum. omnibus uideretur me adhuc quasi penitus sacre lectionis expertem id tam propere aggredi Omnibus tamen qui. affuerunt in tantum lectio illa grata exstitit ut eam singulari praeconio extollerent et me secundum hunc nostrae. lectionis tenorem ad glossandum compellerent Quo quidem audito hii qui non interfuerant ceperunt ad secundam et. tertiam lectionem certatim concurrere et omnes pariter de transcribendis glossis quas prima die inceperam in ipso. earum initio plurimum solliciti esse , DE PERSECUTIONE EIUS QUOQUE IN EUM.
Hinc itaque praedictus senex uehementi commotus inuidia et quorumdam persuasionibus iam aduersum me ut. supra memini et tunc stimulatus non minus id sacra lectione me persequi cepit quam antea Guillelmus noster in. philosophia Erant autem tunc in scholis huius senis duo qui caeteris praeminere uidebantur Albericus scilicet. Remensis et Lotulfus Lombardus qui quanto de se maiora praesumebant amplius aduersum me accendebantur Horum. itaque maxime suggestionibus sicut postmodum deprehensum est senex ille perturbatus impudenter mihi interdixit. inceptum glossandi opus in loco magisterii sui amplius exercere hanc uidelicet causam pretendens ne si forte in illo. opere aliquid per errorem ibi scriberem utpote rudis adhuc in hoc studio ei deputaretur Quod cum ad aures scholarium. peruenisset maxima commoti sunt indignatione super tam manifesta liuoris calumnia quae nemini umquam ulterius. acciderat Quae quanto manifestior tanto mihi honorabilior exstitit et persequendo gloriosiorem effecit . QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT, Post paucos itaque dies Parisius reuersus scholas mihi iamdudum destinatas atque oblatas unde primo fueram. expulsus annis aliquibus quiete possedi atque ibi in ipso statim scholarum initio glossas illas Hiezechielis quas. Lauduni inceperam consummare studui Quae quidem adeo legentibus acceptabiles fuerunt ut me non minorem. gratiam in sacra lectione adeptum iam crederent quam in philosophica uiderant . Unde utriusque lectionis studio scholae nostrae uehementer multiplicatae quanta mihi de pecunia lucra . quantam gloriam compararent ex fama te quoque latere non potuit . Sed quoniam prosperitas stultos semper inflat et mundana tranquillitas uigorem eneruat animi et per carnales. inlecebras facile resoluit cum iam me solum in mundo superesse philosophum estimarem nec ullam ulterius. inquietationem formidarem frena libidini cepi laxare qui antea uixeram continentissime Et quo amplius in philosophia. uel sacra lectione profeceram amplius a philosophis et diuinis immunditia uitae recedebam Constat quippe. philosophos necdum diuinos id est sacrae lectionis exhortationibus intentos continentiae decore maxime polluisse . Cum igitur totus in superbia atque luxuria laborarem utriusque morbi remedium diuina mihi gratia licet nolenti. contulit Ac primo luxuriae deinde superbiae luxuriae quidem his me priuando quibus hanc exercebam superbiae uero. quae mihi ex litterarum maxime scientia nascebatur iuxta illud Apostoli . Scientia inflat, illius libri quo maxime gloriabar combustione me humiliando Cuius nunc rei utramque historiam uerius ex. ipsa re quam ex auditu cognoscere te uolo ordine quidem quo processerunt . Quia igitur scortorum immunditiam semper abhorrebam et ab accessu et frequentatione nobilium feminarum. studii scholaris assiduitate reuocabar nec laicarum conuersationem multum noueram praua mihi ut dicitur fortuna. blandiens commodiorem nacta est occasionem qua me facilius de sublimitatis huius fastigio prosterneret immo. superbissimum nec acceptae gratiae memorem diuina pietas humiliatum sibi uendicaret . QUOMODO IN AMOREM HELOISSAE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS. Erat quippe in ipsa ciuitate Parisius adolescentula quaedam nomine Heloissa neptis canonici cuiusdam qui. Fulbertus uocabatur qui eam quanto amplius diligebat tanto diligentius in omnem qua poterat scientiam litterarum. Postquam autem magister aduenit omnes penitus amisit et sic a regimine scholarum cessare compulsus est Nec post multum tempus quasi iam ulterius de mundana desperans gloria ipse quoque ad monasticam comuersus est

Related Books